Cum Aemilii Pauli exequiae celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. Quod aliquanto maius videbitur, si qui cognoscat lecti illius frontem fuisse adornatam Macedonicis triumphis: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae cladium indicia per ora vulgi ferre non exhorruerunt! Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes ea urbe devicta in regnum suum transtulit. Longo deinde interiecto tempore Seleucus Syriae rex in pristinam sedem reportandas curavit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in hospitium publice invitassent, sacris etiam in pulvinaribus conlocaverunt. Nihil hac memoria felicius, quae tantum venerationis in tam parvulo aere possidet. Cum, testimonium dicere coactus, Atheniensis Xenocrates, sapientia pariter ac sanctitate clarus, ad aram accessisset, ut more eius civitatis iuraret omnia se vere retulisse, universi iudices consurrexerunt proclamaruntque, ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt. ###

Essendo celebrate le esequie di Emilio paolo e per caso allora i principi di macedonia indugiando a Roma sotto il nome della legazione, di loro iniziativa si gettarono sotto il letto funebre. Ciò sembrerà alquanto maggiore, nel caso in cui colui conosca che la parte davanti di quel letto fu adornata di trionfi macedonici: quanto infatti attribuirono a Paolo, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI