Cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: «Ne legatos quidem exspectabimus?»-. Istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica. Malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari. Quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si bellum, providum iudicatote. An ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? Quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? An ingratus sum? Quis minus? Qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. Rudis in re publica? Quis exercitatior? Qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. Quam ob rem, Quirites, consilio quantum potero, labore plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis.
I legati infatti quando avranno riferito ciò che sicuramente riferiranno, cioè che Antonio non si trova in vostro potere, né in quello del senato, chi sarà un cittadino tanto disonesto da ritenere che quello debba essere considerato un cittadino? ...(CONTINUA)