Inter consules Cassium et Licinium magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri. Praetorem ("quando era pretore") eum, ne in provinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non possent. Ea non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus censeat animadvertendum esse non quid velit P. Licinius in consulatu potius quam quid in praetura iuraverit; se tamen futurum in senatus potestate. Consulti patres, rei divinae cauti et esse superbum rati, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se provinciam negari, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obvenit. Legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, ecunda et quarta ut in Italia remanerent. Dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant. ###
Tra i consoli Cassio e Licinio vi fu una facezia più che una grande tensione in merito alla provincia. Cassio diceva che avrebbe scelto la Macedonia senza sorte, che non poteva designare con sé il collega giurando secondo il diritto inviolabile. Quando era pretore, per non andare in provincia, giurò in assemblea che in un luogo stabilito e durante i giorni prefissati teneva sacrifici, che quando lui era assente non potevano essere compiuti correttamente. ...(CONTINUA)