Amyntas, cum quattuor milibus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolim pervenit. Inde in naves militibus impositis Cyprum transmisit et Aegyptum petere decrevit, quia utrique regi hostis et semper ex ancipiti mutatione temporum pendebat. Hortatusque milites ad spem tantae rei docet Sabacem, praetorem Aegypti, cecidisse in acie, Persarum praesidium et sine duce esse et invalidum, Aegyptios semper praetoribus eorum infestos pro sociis ipsos, non pro hostibus aestimaturos. Omnia experiri necessitas cogebat. Igitur conclamant omnes ut duceret, quo videretur. Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus, ad Pelusii ostium penetrat, simulans a Dareo se esse praemissum. Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit; ad cuius famam Aegyptii, vana gens et novandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quique vicis urbibusque concurrunt ad delenda praesidia Persarum. ###
Aminta, con quattromila soldati dell'esercito schierato a battaglia dello stesso che tenevano dietro giunse in fuga a Tripoli. Da lì fatti salire i soldati sulle navi si trasferì a Cipro e decise di dirigersi in Egitto, perché il nemico pendeva veramente sempre su entrambi i re a seconda della mutazione ambigua delle circostanze. E esortando i soldati alla speranza di una cosa tanto importante ...(CONTINUA)