Cum fama Carthaginiensium rebellionis perlata esset, prodigia nuntiata sunt atque terrorem attulerunt: Cumis solis orbis minui visus est et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consēdit arboresque in profundum haustae sunt; Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta sunt; et in Palatio lapidibus pluit. Id prodigium more patrio novendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata sunt. Inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa est: nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint. ###

Dopo che fu riferita la notizia della rivolta dei Cartaginesi, furono annunciati prodigi e [questi] suscitarono terrore: a Cuma la circonferenza del sole fu vista rimpicciolirsi, cadde una pioggia di sassi e nel territorio di Velletri il terreno sprofondò in enormi caverne e gli alberi furono inghiottiti in profondità. Ad Ariccia il foro e le botteghe intorno, a Frosinone le mura in alcuni punti e la porta furono colpiti dal cielo; e piovvero pietre sul Palatino. ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI